Lex nova de vi domestica in Russia constituitur
Vladimirus Putin praeses Russiae legem subscripsit, qua constituitur, ut
leniori poena in eos animadvertatur, qui suis vim attulerint, dummodo
primum vim adhibuerint neque quemquam aequo gravius laeserint. Ita fit, ut
peccatum existimetur, quod antea iniuria habebatur, quae custodia duorum
annorum vindicari solebat.
Ii, qui legem novam laudant, censebant parentes non puniendos esse, si
liberos suos castigavissent, cum rem publicam privatis rebus se immiscere
non oporteret.
At sunt, qui timeant, ne numerus eorum minuatur, qui de vi domestica in ius
vocari possint. Praeterea saepius fore, ut mulieribus, quibus mariti vim
attulerint, iustum auxilium negetur.
Secundum tabulas publicas anno MMXV quinquaginta fere milia delictorum
fuere, quae ad vim domesticam pertinebant, in iis XXXVI milia delicta ad
vim feminis allatam pertinentia. Tamen Dimitrius Peskow pro regimine
locutus dixit multum referre, quantum interesset “inter vim veram et varia
genera rationum, quas pater familias cum suis haberet”.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|