Annus
2 0 1 7


Momentum illud historicum, quo collocatur narratio, non solum longinquum est a nobis sed etiam ab ipso auctore. Tamen electum ab auctore est quod repraesentaret momentum dolentissimum non solum annonae sed magis contentionis inter plebem et eos qui potentiam habebant adrogantes et superbos. Decimum septimum speculum fuit oculis Alexandri Manzoni scaena maxima ubi causae naturaleset humanae speculum actuum divino rum fiunt. Hic actus praecipue appelatus est Providentia. Secundum Auctorem, qui, sicut scimus, de vita hominum habuit opinionem Jansenisticam (non certo quod pertinet ad Destinationem Ultimam sed quod attinet ad vitam ethicam), res humanae reguntur a divina voluntate, quae itinera humana tortas in rectas mutat pro bono fine. Doctus non erat Alexander et minime comparabilis cum Vincentio Gioberti vel Maximo D’Azeglio (cuius familiaris -Ludovicus Taparelli D’Azeglio – thomista peritissimus fuit) aestimari poterat. Sub obsidione Mediolanae urbis Austriaca, mater eum duxerat ad nationem Francogallicam ut frequentaret scholas severas ubi Francogallicum sermonem didicit. Illo tempore in Deum non credebam, sed, iam adult, cum religionem catholicam scienter amplexus esset, non alienus fuit a doctrina Jansenistica cui per studium adolescente appropinquaverat. Cum, igitur, loquitur de Providentia vel eam indicat ut fundamentum tacitum narrationis celeberrimae, cuius titulus Sponsi, patet non ex doctrina ingenti se criterium hoc manifestare sed potius considerationem popularem (ad populum directam). Disserere consequenter de libero arbitrio vel de modo quo Providentia interpretetur secundum doctrinam Jansenisticam, non verumtamen sui erat, quippe cum latus solum ethicum doctrinae comprehenderet. Actores etenim narrationis, tales Federicus Boromeus et Christophorus, considerandi sunt sub aspectu ethico inflexibili et rigido (e contra re vera scimus Borromeum in actu praevaluisse sola doctrina). Doctrina abstracta, et salvis claracteribus ethicis fundamentalis (cum dicit Abondium curionem esse natura ignavum nonne clam proferat punctum illius doctrinae?), actores principes, Lucia et Rentius, sunt “media res” catholica, per quam, aut admittur homines esse Providentiae pupulos, sine voluntate sua, aut affirmatur Deum omnia determinare, etiam per vias contortas et obscura, ubi hominum actus resque “repraesentantur” prima specie sponte non conficiuntur. Quocumque modo res se habet, quaestio difficillima est et manet, et non Alexander Manzoni aptus erat ad eam solvendam. Proposita Lucia in libri fine sunt clara: “Non vero ego mala quaesivi, sed mala me quaesiverunt. Et intentio mea fuit ad amorem solum vobis dandum …” Et Rentius: “Didici non participem esse tumultuo rum, non loqui coram populum neque ebrium fieri …” Quod demonstrat vicissitudines, in quibus implicati inviti erant, non a voluntate eorum pendebant. “Accidentia eveniunt, non quia a nobis pendent; solus modus agendi prudentior et innocentior non sufficit ut amoveantur a nobis; cum incumbant, nolentes volentesque, cum culpa, sine culpa, in Deum confidamus, qui ea facit tolerabilia et utilia pro vita meliore. Ex eo conclusionem moralem Auctoris trahimus: non homines res determinantet si res priore visu durae et intolerabiles apparent, Deus, auctor princeps, eas postea facit rationales et aequas. Ita Alexander Manzoni iam oritur e consideratione generali Jansenistica et modo vivendi catholico vitam, facta et eventa amplectitur, cum finem felicem narrationis suae perficiat. Quo fine dicere vult Deum esse optimam rationem homines bene ducentem. Sponsi sunt, aliis verbis, catechismus popularis in mediis ruinis saeculi a fide vera iam longinqui.

Scripsit Johannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae