| 
  Domina aedificii Hitleriani actionem adversus rem publicam constituit
    Res publica Austriaca, cum nonnullos annos cum Gerlinda Pommer, cuius est
    domus natalicia Adolphi Hitler, litem habuisset, lege constituta nuperrime
    domum vindicavit. Nunc domina summos iudices adiit, ut vindicationi
    repugnaretur.
 
    Patronus eius pro persuaso habuit actionem non irritam fore, quod iusta
    causa vindicationis non esset. Si necesse esset, etiam iudicium Europaeum
    iuribus humanis colendis se aditurum.
 
    Domus, in qua Adolphus Hitler XII.Kal. Mai. Anno MDCCCLXXXIX natus est, per
    centum fere annos illius gentis erat. Quae XLV abhinc annos aedificium rei
    publicae locavit.
 
    Ab anno MMXI illa domus medio in oppido Braunau situm vacabat. Domina, cum
    ea fieri, quae ad aedificium reficiendum necessaria erant, non permisisset,
    condiciones quoque emptionis recusabat, quas magistratus tulerant.
 
    Regimen Austriacum per vindicationem domum in suam custodiam redigere
    voluit, ne ex ea sacrarium neonazistarum fieret. Mense Octobri Wolfgangus
    Sobotka, minister rerum internarum, nuntiavit aedificium rescissum iri ,ut
    in loco eius institutum quoddam sociale exstrueretur.
 
    Tamen sunt, qui propositum ministri minime probant, quod domo rescissa et
    historia Austriaca quodammodo exuatur.
 Scripsit Volfgangus Austriacus 
     
 
 |