Annus
2 0 1 7


Mulier Brasiliensis dryadem quae persona est in fabula clara illa nomine “Dominus Anulorum” precabatur

Sancte Elrond Rivendellis, ora pro nobis!

Neptis mulieris vestimentum barocum cuiusdam sigilli quod ava sua sanctum Catholicum esse cogitabat animadvertens quaesita re in interreti hoc sigillum revera non sanctum esse reperiebat.

Neptis illa, nomine Gabriela Brandao, sigillum vestimentum album sub amiculo soluto cum cingulo, monile caeruleum atque capitis ornamentum quasi coronam gerere animadvertit.

Domina Brandao sigilli imaginem apud Facebook ponebat.

Tum intellexit Gabriela avam suam sigillum formam habens personae cui nomen est “Elrond” (Dominus Rivendellis) quotidie precatam esse; ava autem id Sanctum Antonium Patavinum (pauperum patronum) esse credebat.

Partes Elrondis ab histrione nomine Hugo Weaving actae sunt in celeberrima pellicula illa quae ab Petro Jackson disposita est.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae