Annus
2 0 1 7


Mulier Raedam in Fluvium Gubernat Ut Vigiles Fugiat

Eboraci, in Pennsilvania - Quaedam mulier Pennsilvaniensis raedam suam in fluvium gubernabat ut vigiles fugeret et, mirabile dictu, cervisiam suam adhuc bibebat dum raeda in fluvio fluitabat!

Ut scriptum est in ephemeride loci, vigiles mulierem, quae raedae suae cursum detinuerat apud crepidinem portus, appropinquabant ut eam comprehenderent ob fugam quae paulo ante fecerat.

Ea gubernabat caduciter in fluvium, cui nomen est Susquehanna. Custodes publici dixerunt se eam de re impertire conati sunt sed eos neglegebat et cervisiam suam bibebat.

Tum carina femina ad litus allata est.

Deinde ad nosocomium lata est et custodes publici adhuc rem investigant. Mulieris nomen nondum vulgatum est.

Scripsit Stephanus Rex



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae