Annus
2 0 1 7


ASSELBORN CURTIUM SERMONIS TRUMPIANI INSIMULAT

Cancellarius Austriacus accusationem repulsat

Kurz.jpg

Ioannes Asselborn, administer Luxemburgensis rerum exterarum, homo insulsissimus, cum superiore anno Hungaros Unione Europaea excludi voluisset, quia profugos peius quam pecora tractarent, nunc Sebastianum Curtium (Kurz), cancellarium rei publicae Austriacae, graviter offendit , cum diceret eum Donaldi Trump simillimum esse in consiliis, quae ad profugos pertinerent: „Curtius cancellarius“, inquit, „sermone Donaldi Trump utitur. Qui ita loquitur, neque elementa Unionis Europaeae intellegit nec principia fidei.“

Praeter cetera Asselborn Curtium in eo vituperavit, quod denegavisset, quominus civitates cogerentur profugos recipere. „Curtius dixit“, inquit, „in suo cuiusque civitatis arbitrio esse, utrum profugi reciperentur necne.“ Quo dicto eum Trumpii simillimum esse, qui dixisset universos postremo valere, si sibi ipsi quaeque civitas consuleret. Sed periculum esse, ne Unio Europaea labefactaretur, nisi consilia de profugis tractandis inter singulas Unionis civitates convenirent.

Curtius in ea re Polonis Hungarisque assentitur, qui denegant, quominus certus profugorum numerus singulis civitatibus tribuatur. Eiusmodi proposita in irritum cecidisse Curtius dixit. « Europa nihil proficiet », inquit, « si civitates cogentur profugos apud se accipere. Immo fiet, ut Unio in duas partes pergat discedere.”

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae