DE NOVO PARLAMENTO ITALICO ELIGENDOPraeses rei publicae comitia indixit
Hesterno die Praeses rei publicae Italicae Sergius Mattarella, expleto
legislatorum quinquennio, ex lege Constitutionis, senatum legationemque
popularem dimisit decrevitque comitia die IV mense Martii novo anno habitum
iri. Antequam hoc decrevisset apud Quirinalem Ministrum Primarium Paulum
Gentiloni, deinde Praesidem Senatus Petrum Grassum et Praesidem Consilii
legatorum populi Laura Boldrini acceperat. Tamen, certis finibus et
terminis statutis ex legibus et Charta Constitutiva, ex consuetudine, ut
ait Gentiloni, non fiet intermissio gubernandi, praesertim cum Italia post
gravissimum discrimen rursus vigeat.
Usque ad hoc tempus opinionum explorationes nihil certum de exitu
prospiciunt: nulla factio victrix esse videtur, cum quadraginta partes ex
centum non ferat, sine quo numero suffragiorum administratio nisi nixa maiore
parte legum latorum fieri non potest. Etiam coetus partium sinistrarum et
dexterarum ancipites extant, quamvis hae paulo fortiores nunc ostendantur;
factio Quinque Stellarum extra greges satis stabilis manet nec potest
provideri quanto pondere futura sit, si cum aliis gubernare constituat. At
in praeconiis comitialibus multa, ut in spe est, novantur.
Scripsit Lydia Ariminensis
|