Annus
2 0 1 7


His verbis periodicus diurnarius “Novae York Tempora” de mercatura armorum adhibitorum in civili bello, quod in Arabia Felici perpetratum est. Mercatum ipsum armorum, intercurrens inter Italiam et Arabiam Sauditam, ad pyrobola incendiaria nundinanda, quae in cives Arabiae Felicis et inermes insumpta sunt, praepositum est. Haec bombarda incendiaria, ut periodicus Americanus imaginibus suis acceptis demonstrat, in Sardinia confecta sunt. Magisterium Externorum iamdiu oppositionem armarum iuri late negavit, sed ipse diurnarius peritos Europaeos quotavit: “Pyrobolorum eorum abalienatio ample interdicta est.” Enim, ipsa in Italia gravissimae leges de mancipatione armorum Nationibus, quae conflictibus intersunt, insunt.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae