Annus
2 0 1 7


Autoraeda celerrime in multitudinem per mercatum illitam se permovit. XIX homines, quibus Italicus quidam ut Procura de Externis Curandis et VIII advenae intererant, offensi sunt, quorum tres severe. Attemptus non certe finem terroristicum habuit, sicut auctores loci Militiaque Civilis declaraverunt, sed pro tuto “ad vindicationem saevitiarum in Islamicis perfectarum” confectus est. Ipse auriga autoraedae extorris est. Ne nomen quidem suum recte novimus: Saeed Noori esse putatur. Primarius Minister Daniel Andrews his sermonibus actionem exprobravit: “Actus maleficus, vilis, voluntarius.”

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae