Annus
2 0 1 7


ADMINISTRI NOVI IN AUSTRIA A PRAESIDE SUNT INAUGURATI

Gubernatio ad dexteras partes vergit

AUSTRIA.jpg

Postquam duos fere menses populares (ÖVP) cum factione libertatis (FPÖ) de coitione facienda egerunt, Alexander van der Bellen, praeses rei publicae, Sebastianum Kurz , cancellarium designatum, novosque administros hodie inauguravit. Quem ritum quod non solum aequo, sed amico animo absolverit, pauci scilicet mirati sunt, praesertim cum antea plus semel dixisset se factionem libertatis ad administrationem rei publicae non admissurum, quia inimico animo erga Unionem Europaeam esset. Sed quid faceret? In comitiis mense Octobri habitis cives non solum popularibus, sed etiam factioni dextrae adeo faverunt, ut voluntatem populi prorsus neglecturus fuerit, si illi administrationem negavisset.

Sed consiliis ad rem publicam regendam propositis non est, cur quisquam timeat, ne Austria ab Unione Europaea deficiat vel in dominationem commutetur. Non est dubium, quin pauci, qui inaugurationi reclamaverunt, non clamaturi fuerint « Nazistae abite ! » , si aetatem Nazistarum sceleraque eorum ipsi vidissent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae