Annus
2 0 1 7


Petrigradus. Oppetitio Jihadista a nuce Islamica apparata his diebus recepta et patefacta est. Nam, ipsi autores consilii caedis in lucem exorti et comprehensi sunt. Septem eorum numerus est. Impetus comparatus ad mortem non modo civium, sed etiam sicariorum ipsorum. Universum hodie per Praesidem Sarmatiae Vladimirum Putin publice compertum est.

Quod interventi Boreoamericani, summopere emissariorum Centralis Intelligentiae Industria (CIA), maximi momenti fuisse scitum sit, ipse Praeses Putin curavit. Hiatus inter Boreoamericam Russiamque quadam parte clusisse videntur, etiam a verbis Praesidum Trump et Putin, qui “se operam communem daturos esse” declaraverunt.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae