HIERUSALEM ORIENTIS CAPUT PALAESTINAEHoc LVII nationes Islamicae declaraverunt
Corpus Auxilii Islamici (OIC) cum ad contionem convocatum esset Byzantium nulla
interposita mora Hierusalem Orientem caput rei publicae Palestinae
renuntiavit. Quo modo responderunt LVII participes societatis consilio
Praesidis Trump quo prioribus diebus Hierusalem caput Israelis probatum est
quoque legatio Americana translata est. In documento ultimo non legitimum
et contra legem quod de novo capite Israeliano indictum est declaratur ac
petitur ut omnes nationes cum Palaestinis conveniant. Inter postulata etiam
ut finis fiat occupationis Palaestinae.
Nuntius non differendus missus est etiam Consilio Securitatis Ordinis
Nationum Unitarum ut contra decretum Praesidis Trump operam daret , quin
etiam nationes Islamicae paratae sunt ad violationem denuntiandam coram
Concilio Communi huius corporis . Praeses Societatis pro Liberatione
Palestinae (Anp) Mahmūd Abbās petiturus est ut Palaestina iure in ONU
accipiatur.
Praeses Turcarum Erdogan scilicet fautor contionis extraordinariae fuit, qui Israel
occupantem et territorem descripsit: Civitates Americae Unitas interpretes
pacis in Medio Orienti iam esse non posse, qua re novum sponsorem quaerendum.
Scripsit Lydia Ariminensis
|