Annus
2 0 1 7


Tripolis. Conventus hodie Ministri Primarii Lybici Fayez Sarraj et Ministri Externorum Italici Marci Minniti in capite Lybico fuit. Propositum congressus: locos et tempora ad pactiones perficiendas de re incerta migrantium, qui Mare Internum cottidie transeunt. Hoc universum ut “bellum contra mercatores hominum” prosequatur conficietur. Praeterea, non modo consultus locum habiturum esse praedicitur, sed etiam partes suas descriptae sunt: legatus vigilantiae orarum, procura de occulta inmigratione curanda, procurator Lybicus, homines “Intelligentiae” Lybicae Italicaeque aderunt.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae