NOVA DE INTERPOSITIONE RUSSICAMichael Flynn se falsum dixisse confessus est
Michael Flynn, qui Minister Securitatis fuerat, reum se declaravit quod
falsum indagatoribus Foederalis Investigationis Corporis (FBI)
dixisset, postquam accusatus erat se simulate professum esse de ratione cum
Russia habita. Cum tribunal adisset ut pactionem faceret, ille concessit se
non verum adfirmavisse de legati Russici Sergii Kislyak occursu, qui in Civitatibus Americae
Unitis accidit. Tramite nuntiis praebendis (abc news) vulgatum est
eum auxilio fore indagationi ac paratum esse ad testimonium in Praesidem
Trump dicendum. Inquisitor Specialis Robertus Mueller, praepositus huic
rei, immunis inspectionis Administri Iustitiae, enuntiavit moderatorem
gravem auctoritate nec non praesidis fautorem, petiisse ut Flynn Russicos
conveniret. Non desunt instrumenta nuntiis vulgandis ( Washington Post, Cnn) qui generi Praesidis Jared Kushner
nomen protulerunt. Interea Praeses Trump non ad se rem spectare declaravit.
“Erravi. Mea declaratio culpae atque optio Inquisitorem Specialem adiuvandi
consilium utilitati meae familiae et Civitatum Unitarum providendi
ostendunt. Plane rationem facinorum reddam” ait superior Minister.
Scripsit Lydia Ariminensis
|