Annus
2 0 1 7


MAGISTRI IN TURCIA COMPREHENSI SUNT

Sectatores gregis qui insidias regimini paraverat putantur

magistri.jpg

Mane Ancyrae custodes publicae securitatis incursionem fulmineam egerunt ut magistros, qui fautores existimarentur sectatores coniurati Fethullah Gulen, auctoris subitaneae conversionis rerum Turcarum, detinerent. Officium iudiciale Ancyranum iussit LXXIX praeceptores lycaeorum privatorum comprehendere qui, ex sententia iudicum, participes crebrae telae coniurationis existerent. Captura suspectorum in compluribus vicis urbis, die ipso magistris dicato, in Turcia magni aestimato, peracta est.

Imam Fethullah Gulen, peritus rei politicae, dux gregis Hizmet (servitium) accusatus est a praeside Recep Tayyip Erdogan quod die XVI mense Iulio praeteriti anni rerum mutationem temptavisset; exul voluntarius in Civitatibus Americae Unitis ab anno MCMXCIX, usque ad annum MMXIII socius praesidis Erdoğan fuerat, sed cum reputatus esset instigator de incusationibus corruptelae in viros factionis AKP in eo tempore emersis, multae sedes scholasticae privatae ab illo institutae conclusae sunt.

Nunc de terrorismo accusatus, a custodibus publicis requisitus est; Turcia eius traditionem expostulavit, sed auctoritas Americana rei non consulere videtur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae