Bruxellae. Actuarius Europaeus de Salubritate praebenda Andriukatis de agitationibus contra vaccina medicamenta sententiam suam patefecit: “Petrae ad aevum iactatus isti nos coniciunt.” Haec verba contra illa, quae a Factionis Astrarum V Italicae legato publice relata sunt, praedicta sunt. Praeterea, ipse Actuarius fortiora iterum addidit: “XIX seculo vel pauperibus in Nationibus, ubi vaccina medicamenta non adhibere licet, hos homines natos esse mi luberet.” Demum tamquam fulmen in clausula ipse Actuarius haec praedixit: “Parentum arbitratus ne dictaverit quod in Nationibus nostris fiat: salus puerorum praebenda est. Hoc summum propositorum sit, quamvis parentes non cupiant.” Scripsit Andreas Novocomensis
|