DE EXITU VITAEPapa Franciscus de pervicacia therapeutica sententiam expressit
Summus Pontifex, conventu “De fine vitae” ab Academia Pontificia parato,
nuntium misit ut aperte ostenderet quid sentiret. Paucis verbis, nisi erro,
haec eius sententia videtur: licet adhibere morbo curationes desinere vel
ipsas intermittere cum earum munus non respondet eo praecepto de moribus et
humanitate quod congruentia curarum definitur. Tamen vitare pervicaciam
therapeuticam non est “bonam mortem” (euthanasian) probare.
Ut prope ait Papa Franciscus, supplemento prudentiae uti necesse, cum
hodierno tempore omnes adliciantur subdolo voto in morbi curationibus
perseverandi quae pro corpore sed non pro bono totius hominis magnam vim
habeant. Nostris temporibus vitam non intermittere licet talibus condicionibus
quae quondam ne cogitari quidem poterant. Auxilia ad corpus medendum in
dies maiorem vim exercent, sed interdum ad valetudinem aegros non reducunt;
munera biologica non satis idonea sustentant, vel in eorum locum succedunt,
sed hoc non idem est ac valetudini favere.
Scripsit Lydia Ariminensis
|