PRINCIPES SAUDITAE COMPREHENSI SUNTPrinceps heres regni efficit ut corruptionem reprimat
Heres regni Arabiae Sauditae, magis magisque potentior, Mohamed bin Salman,
breviter nominatus Mbs, prompte oppressit eos contra legem agentes, nulla
observantia in propinquos adhibita. Novum collegium cohibendae corruptioni
ab illo institutum fecit ut XI principes amplissimae familiae regiae
comprehenderentur, simulque IV administri ac plurimi inter eos a munere
dimissos. Hunc nuntium dedit rete sociale Al Arabiya quod in
pagina breviloquenti (Twitter) explicavit quattuor antea munere
functos substitutos esse. Ex personis maximi momenti princeps miliardarius
Alwaleed bin Talal ceteris praestat cuius imperium oeconomicum maximarum
societatum communicationis socialis particeps est.
Maior pars eorum sub custodia detinetur in deversorio Ritz capitis
Ryad, sed omnes aėroportus privatorum clausi sunt ut fuga aėronavibus
celerrimis impediretur.
Princeps heres regni, triginta annos natus, de facto procurator regis
existimatur, quia summa munera Defensionis et Oeconomiae explet consilio
capto appellato Vision 2030 quo petit ut spatia oeconomiae augeat , nunc
praesertim in petroleo posita. Tamen adversari exteri ( Qatar) et
intestini (societas Aramco, Sunnitae severiores)
, non desunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|