Annus
2 0 1 7


Nova York. Heri in civitate Americana XXIII homines ab automatario onerario in curricolo cyclomobilium disiecti sunt. Alteri VIII perierunt, alteri in numero XV vulnerati sunt. Currus auriga Sayfullus Savipov, XXIX annos natus, protinus comprehensus est.

Ipse Savipov a regione Uzbekistan est, et in eius computatore nonnulla Civitatem Islamicam laudantia inventa sunt. Facinus ideo vestigium et speciem earum rerum , quae a jihadistis perpetrata sunt, detinet. Sed primis ab explorationibus, ipse jihadista non in grege, sed singularis egisse existimatur.

Praeses Americanus Donaldus Trump hodie dolorem suum de scelere a Terrore confecto expressit. At nova a Praeside addita sunt: "Ipse sicarius propter sortitionem chartalem (lottery) in Nationem nostram pervenit. Virtute ad Civitates Coniunctas Americae adveniant exigo!"

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae