Hispania. Procura contra Ministrum Primarium Catalunensem Puidgemont accusationem seditionis et rerum novarum promovit. Sed Minister Primarius una cum Principibus Adminsitrationis pristinae Cataluniae ad Belgium effugerunt.
Παραδοχήν ipse Minister Cataluniae rogaturus esse putatur. Nam, ipse Minister Belgicus de asylo praebendo Matthaeus Francken in situ sociali “Friggutiens” Ministro et Administrationi suae devovit. Sed Administratio a Mariano Rajoy recta effigium Ministri Puidgemont non timet. Enim, hoc maxime eius interest, quod Minister Puigemont Hispaniae absit. Scripsit Andreas Novocomensis
|