Annus
2 0 1 7


REFORMATIO LUTHERI QUINGENTOS ANNOS COMPLET

Papa Franciscus iter pergit ad unitatem adsequendam

Lutero.jpg

Exeunte anno MMXVII celebratio quingentesimi anniversarii Reformationis religionis Christianae a Martino Luthero peracta concludetur. Die XXXI mense octobri anno praeterito commemoratio initium cepit in urbe Land Suetiae cui etiam Summus Pontifex Franciscus interfuit, hoc prope sermone habito: Martinum Lutherum censuisse Ecclesiam renovandam esse, non dividendam. Hanc rem animum vimque Catholicis dedisse ut procederetur in nomine Domini Iesu Christi, ad iter oecumenicum quod simul conficiendum esset. Anno vertente etiam quinquagesimus ab incepto dialogo inter Catholicos et Lutheranos de communi consensu expletur.

Mense Februario Papa Franciscus accepit gregem Ecclesiae Lutheranae Germaniae: haec fuit occasio persequendi colloquium, ut ulterior gradus fieret, praeterito tempore sine odio respecto, atque rursus novitas radicitus Iesu et misericordia Dei infinita hodiernae aetatis hominibus feminibusque proponerentur, quod reformatores illis temporibus excitare voluerant. “Quaestio Dei, ut ait Pontifex proferens verba Papae Benedicti XVI, altus animi motus, impulsus vitae et totius itineris Lutheri fuerat”. Ante quingentos annos proelia inter fratres et sorores utilitate et re politica suscitata sunt, sed hodierno tempore omnia pondera ceciderunt. Tamen graves dissimilitudines de fide et moribus manent in itinere ad concordiam adsequendam. Quaestiones maximi momenti ad celibatum et matrimonia inter Catholicos et Lutheranos nunc spectant.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae