Annus
2 0 1 7


Hiberia. Hodie apud Palatium “Generalitat” Barcinonae centena hominum ad cogitationes suas de “proditione Adminsitrationis” demonstrandas apparati sunt. Hoc omne quoniam Administratio Catalunensis de secessione sua ab Hispania remeatura videtur. Nam, ipse Primarius Minister Catalunensis Puidgemont diem constitutam ad electiones novas perficiendas, ut articulum di CLV Constitutionis Rei Publicae, ubi libertatem Cataluniae firmiter denegatur, ineptum efficiat, se praedicturum esse declaravit. At nulla dies Catalunensibus fuit, ne Minister ipse publice quidem convenit.

Interim nonnulli princeps factionis pro seiunctione conficienda, nisi quid mutet, abdicationes suas futuras declaraverunt. Minister Primarius Nationis Marianus Rajoy nunc novum collegium de nova lege in regione apponenda nominare se parat.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae