Annus
2 0 1 7


AUSTRIACI SE VERTUNT DEXTRORSUM

Sebastianus Kurz e comitiis victor discessit

kurz.jpg

Sebastianus Kurz, annorum 31, Factionis Popularis, in comitiis die 15 mensis Oct. habitis victor evenit cum 31,6 (%) centesimas suffragiorum obtinuisset. Praeter Socialem Democratiam, quae 26,9 (%) centesimas accepit, aucta est magnopere Factio Libertatis (26%), quae in extremis dexteranis numeratur, quae et possit aestimari nationalista. Haec autem factio et Sebastiani Kurz factio obstant quominus plures immigrantes in Europam transeant vel saltem postulant eorum numerum imminui. Ambo, quia consociatae gaudent Parlamenti maioritate, possint gubernium constituere. Hae duae, ut mihi videtur, differunt a nationali socialismo sive Nazismo qui olim in Germania viguit; hoc erat regimen totalitarium ubi civium libertas conculcabatur et etniae vel Judaei odio philetico vexabantur.

Nuper nuntiatum est factionem politicam AfD Germanam in Parlamentum sive Bundestag ingressam esse, cum suffragiorum 12,6 centesimas obtinuisset. Hanc multi diurnarii nominant factionem Neo-nazistam vel dexteranam. Inde sequitur error, nam alia est factio AfD (Optio pro Germania), et aliud regimen Nazista, quod, ceterum, prohibitum est in Germania, ne denuo haberetur regimen totalitarium. Itaque Germania et Austria ad dexteram politicam se appellunt; utinam hoc omnibus civibus prosit.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae