PAX INTER PALAESTINOS FACTA ESTPrincipes duarum factionum inter se convenerunt
Factiones Palaestinorum usque ad hoc tempus adversae, invicem consenserunt,
quod est principium concordiae reconciliationis. Nam Ismail Haniyeh,
princeps factionis Hamas nuntiavit suum gregem foedus pactum esse cum
partibus Fatah Praesidis Abu Mazel , auspice auctoritate Aegyptia, in
conventu Cairi peracto. Foedus amplius mox explicatum iri.
Quod tractabitur spectabit ad transitus, comitia, securitatem,
administrationem ministeriorum, publicos ministeriales , numero quadraginta
fere milia, qui operam dederunt ab anno MMVII, cum grex Islamistarum
tractum Gazae occupavit cruentiore bello contra Fatah confecto. Iam
consilia capta sunt ut conventus magni momenti celebraretur: primum Praeses
Auctoritatis Palaestinae Abu Mazel Gazam intra unum mensem se
conferet, qui adventus numquam ab anno occupationis evenerat.
Tractum Gazae prope vicies centena milia Palaestinorum incolunt, qui, postquam
Israeliani recesserunt, ab Hamas occupatus, impedit ne res publica
Palaestinorum legitima ab omnibus nationibus putetur. Nam haec factio
favens terrorismo iudicatur, qua re ipse Abu Mazel non dignus fede
existimatur. Minister Primarius Israelis Benjamin Netanyahu promisit
se numquam foedus facturum esse cum administratione quae pro omnibus
partibus Palaestinorum tractaret, dummodo Hamas arma coniceret, ab Irania
deficeret et rem publicam Israelis agnosceret.
Scripsit Lydia Ariminensis
|