Novem Consociationes Proletariae Francogallicae sectionibus suis subscriptos ut in foris Nationis omnis de correctione administrativa, a Praeside Macron edicta, die nono ante Kalendas Octubres validata, hodie demonstrarent exhortatae sunt.
Consociationes ipsae se multis, ab emendatione administrativa antepositis, non interesse declaraverunt, id est congelatio salarialis Administrationis operariis, sicut depauperatio salarii in aegritudinis diebus, congedationi a priori convincta. At non tantum iura operariorum deminuentur, sed etiam ipsa opera sua: in anno MMII centena milia hominum, qui nunc industriae intersunt, exitura sunt. Quod haec future accidant, hoc maxime Consociationes sollicitat.
Ita hodie summa retrectatio ab officiis suis in Natione omni. Scripsit Andreas Novocomensis
|