Annus
2 0 1 7


Roma. Hodie in Urbe summa congressio de rebus horum mensium locum contenuit: "Edoardus Amaldi Congressus", ubi oratores originibus XL sententias suas de contingetiis, exempli causa de minis Boreocoreanis sicut de Persarum nucleari pacto, a quo Praeses Americanus Donaldus Trump se exiturum esse declaravit, attulerunt.

Summas inter famas Rector Inustriae Internationalis de Re Atomica congerenda Yukiyo Amano et Minister Externorum Consocietatis Europaeae Federica Mogherini. Ipse Amano de inhibitione progressiva armarum nuclearium a Persis perducta collocutus est. At ad maioris momenti pervestigationes periodicas hortatus est. Minister Mogherini de pactionis pondere magnopere dixit. "Summae rei adversae nucleari huius aevi finis fuit. Praeservandum sine dubio." Demum, de re Coreana Minister Mogherini: "Maius opus commune in Nationum Societate praebendum est. Non novum locum belli nobis aperiri licet."

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae