Annus
2 0 1 7


DE CAEDE MAXIMA IN CIVITATIBUS UNITIS

In capite ludorum senex ab alta fenestra ictus displosit contra multitudinem concentum audientem

lasvegas.jpg

Numquam armis igniferis caedes civilium in Civitatibus Americae Unitis tam gravis facta est: LIX necati sunt, plus quam quingenti vulnerati. Las Vegas, caput ludorum, urbs in mediis desertis civitatis Nevada sita, ubi tot tabernae aleatoriae sunt, intempesta nocte subversa est, cum vir coepisset glandes ignivomas displodere a trigesimo secundo tabulato deversorii contra multitudinem temporis festi musicae popularis participem; inter audientes concentum, prope quadraginta milia, improviso terror diffusus est creberrimis ictibus ab alta fenestra amplissimi deverticuli explosis. Uni citato cursu effugiebant, alii humi procubuerunt, ut inexorabilem sicarium vitarent, qui, facta caede, sibi mortem conscivit.

Senex sexaginta quattuor annorum, nomine Stephanus Paddock, ditissimus, studiosus venationis, centena tela, XXIII arma ignifera apud se tenebat. Multa alia eius domi inventa sunt. Incertum est an non psycopathia affectus horrendam stragem patraverit, ut pater, qui e carcere evasus, scelestus sicarius fuerat, alienatus, ut putabatur.

ISIS sibi caedem vindicavit, sed homines Muneris Foederalis Investigationis nexus inter sicarium et terrorismum negant esse, quamvis quiddam occultum in nefasta re manere videatur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae