Annus
2 0 1 7


Corea Septentrionalis. Ri Yong-ho Minister Externorum Boreocoreanus hodie de pronuntiatione belli Americana in publica contione prolocutus est. Nam, ipse Ri Yong-ho Minister publice declaravit: "Civitates Coniunctae Americae bellum nobis gerere cupiunt."

Postea, ipse Minister Externorum addidit: "Capitis Pyongyang Administratio verbis bellum non effectum iri sperat. Enim, Internationalis Communio, velut ipse Congressus Nationum (UN), Civitates Coniunctas Americae bellum primas declaravisse excipiet. Ita, Ius Nationum finium defensionem sancit." Demum, verba minacia contra Nationem Boreoamericanam proiecit: "Aeronaves missiliferas Americanas omnino delebimus."

At ipsa Sarah Sanders Legata Domus Albae responsum Administrationis Americae attulit: "Ipsae Civitates Coniunctae Americae numquam Boreocoreae bellum denuntiaverunt. Propositum Administrationis nostrae quieta armarum nuclearium depositio in Coreana Paeninsula." Praeterea, ipse magister militum Robertus Manning Rector Pentagoni se auxilia omnia maximi apparati armamentarii ad Praesidem Donaldum Trump oblaturum esse praedixit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae