DE DISCESSU CATALAUNIAEPlebis scitum de autonomia ab Hispania indictum est
Die IX mense Iunio huius anni Praeses administrationis regionis Catalauniae
Carles Puigdemont plebis scitum Kalendis Octobribus indixit ut populus
sententiam de discessu ab administratione Madriti ferret. Ex eo quaeretur
vultne Catalauniam rem publicam sui iuris fieri. Petitio nullius
obnoxietatis primum a magno tumultu exorta est ante septem annos facto,
quem alii secuti sunt, etiamque prior sententia popularis, non
legitima nempe ab abministratione centrali renuntiata, cum a Charta
Constitutiva dissentiret quae unitatem rei publicae indissolubilem sanxit.
Cur haec regio quadam autonomia fruens suis legibus prorsus uti postulat?
Illi suum sermonem et cultum civilem esse; praeterea, cum ditior sit quam
aliae regiones, ab illa nimia vectigalia ad pauperiores transferri.
Cum consultatio propinqua sit et omnino apparetur, Praeses
gubernationis Hispanae Marianus Rajoy, vi adhibita, eam impedire conatur.
Nam ante biduum XIV administratores Catalauniae comprehensi sunt, itemque
decades inter fautores, decem milliones scidularum comitialium occupati
sunt; homines custodiae civilis publicas sedes inquisiverunt ut alios
apparatus invenirent et adimerent. Ne bellum civile eveniat!
Scripsit Lydia Ariminensis
|