Annus
2 0 1 7


Nova York. Praeses Americanus Donaldus Trump hodie in Vitreo Palatio, sede Congressus Nationum (UN), contionem habuit. Ipso in sermone Praeses Americanus bellum gerendi verbis adlocutus est, de periculi re Boreocoreana magnopere.

"Sic rebus stantibus, Corea Septentrionalis inimica nobis est. Quae impulsum conficiet, eam sine mora delebimus. Quod nonnullae Nationes illi faveant, monstrum apud me existimatur. Ut vis nuclearis Boreocoreana absit temporibus futuris efficemus." Postea, de Dictatore Kim Jong-Un nonnulla: "Pyroboli Vir (Rocket Man) periclum maximum Nationi suae."

In fine orationis Praeses Trump de Administratione sua et de impetu terroristico aliqua praedixit: "Me Praeside Civitates Coniunctae Americae multa pollicitae sunt, multa multaque agunt, plura comparabunt. Sed Terror a Persia et a Syria non desinuit. Curabimus ut consistat."

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae