Annus
2 0 1 7


QUINTUS IMPULSUS TERRORISTICUS IN REGNO UNITO FACTUS EST

Britanni sub territorum incursu versantur

Londinii.jpg

Iam fortasse priorum petitionum obliti sumus, sed hic plures fuerunt, cum quinquies in anno territores cives Britannicos adorti essent, triginta mortifero coniectu concidissent. Primus impulsus apud pontem Vestmonasteriensem factus est, die XXII mense Martio; secundus Mancunii, post concentum cantatricis Ariadnae, die XXII mense Maio; tertius apud Pontem Londinii parvo autocineto onerario in multitudinem proiecto die III mense Iunio; quartus eodem modo Londinii contra Muslimos, apud hortos publicos Finsbury die XIX mense Iunio, quintus ante biduum in hamaxosticho subterraneo Londiniensi.

Mane priore die Veneris flamma erupta est a pyrobolo infabre confecto in vaso ferreo supra currum posito omnes perturbavit et exterruit: XXIX vulnerati sunt, nemo tamen obiit , cum instrumentum tempori praestituendo ante horam accensum, materiae displodentis non recte iunctum, diruptionis damna imminuisset. More solito ISIS sibi petitionem non apte paratam, a singulis sponte confectam, vindicavit. Duo adulescentes suspecti comprehensi sunt. Ministra Primaria Theresa May, aucto periculi gradu, maximam vigilantiam conclamavit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae