FLORIDA AD VASTATIONEM PARATA ESTMonstrum Irma furere non cessat
Terribilis Irma quam celerrime, decem kiliometra in velocitatem per horam,
quamquam minus potens, cum vehementia tertii vel quarti generis sit, ad
Floridam incedit; citato cursu etiam insulam Cubam prostravit: transitus
nefandus causa est fluoris electrici abruptionis in magna parte territorii
et in ipso capite La Habana; aedificia magna detrimenta acceperunt, viae
sunt concussae ventis vehementissimis quibus ducentorum kiliometrorum
velocitas est simulque ob assiduis imbribus inundantur. Res tragica etiam
in insula Sancto Martino ubi septuaginta partes ex centum domuum deletae
sunt vel magno detrimento affectae.
Calamitas, quae mostro inferorum comparatur, saevire non cessat, tamen
aliquanto retardatur subvenientibus Furiis Oceani Atlantici nomine Josè et Katia, minore vehementia ad hoc tempus reputatis ; unus furit ab orienti, altera ab occidenti sole. Interea
Florida ad vastationem parata est. Prope septem milliones incolarum loca
litori proxima deseruerunt. In urbe Miami domuegressio nocturna impeditur
eis qui receptum habeant. Litus meridionale in magno periculo versatur, cum
timetur ne undae altius extollantur et omnia mergantur. Ipse Praeses
Donaldus Trump omnes cives incitavit ad fugam; non res servandas, sed vitae
providendum esse.
Scripsit Lydia Ariminensis
|