Annus
2 0 1 7


Corea Septentrionalis. Dictator Nationis Kim Jong-Un hodie examina nova missilistica perduxisse declaravit. Haec examina ad bombam hydrogenicam experiendam confecta sunt. Experimenta Dictatoris et peritorum scientiarum suorum propositum nancta esse ab ipsis auctoribus experientiae dicuntur.


Praeterea, terrae motus potentia maximi (VI et IV respectivarum magnitudinum) ipsa in peninsula Coreana excepti sunt. Corea Meridionalis Civitates Coniuntas Americae admonuit: "Hoc pyrobolon nucleare quinquies pollentius hoc, quod in civitatem Nagasaki anno MCMXLV obiectum est." Praeses Americanus Donaldus Trump eis, qui res lenire conati sunt, sententiavit: "Disputatio non locum habere potest."


Interim, ipse Dictator Kim Jong-Un ad missile inter continentes instruendum pyrobolon hydrogenicum adhiberi declaravit. Administratio Sinensis maxima rhetorica vi actiones Boreocoreanas condemnavit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae