Annus
2 0 1 7


UNIO EUROPAEA NIHIL PRO MUNITIONE HUNGARICA SOLVIT

quod minime Hungari profugos accipere volunt...

Ungaria.jpg

Administratores Unionis Europaeae recusant, ne quid sumptus impendant in munitionem, quam Hungari in confinio ad profugos arcendos fecerant. Ceterum communitatem, quae esset inter civitates Europaeas, non ab una tantum parte praestari : fieri non posse, ut Hungari ab Unione poscerent, ut in munitione solvenda se adiuvarent, cum ipsi minime prompti essent ad profugos apud se accipiendos.

Victor Orbán, primus minister Hungariae, nuperrime epistula ad Ioannem-Claudium Juncker missa impetrare voluit, ut dimidium fere sumptuum (plus DCCC milliones Euronum), quos posuisset in munitione in confinio facta et in vigilibus instituendis, ab Unione suppeditaretur, praesertim cum Hungaria munitione facta incursum advenarum illegitimorum a tota Europa prohiberet. Praeterea se exspectare Unionem posteris quoque temporibus dimidium sumptuum sibi reddituram.

Anno MMXV , cum plus CD milia profugorum Hungariam transissent, ut in Germaniam aliasque terras pervenirent, Hungari in confinio ad Serbiam spectante munitionem ferream aedificaverunt. Altera munitio postea in confinio Croatiano facta est.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae