SERES INDIQUE CONTROVERSIAM DE CONFINIO ORTAM DIRIMUNTColloquia continuantur ut utraque pars milites recipiat
Cum nonnullas septimanas de regione Doklam in monte Himalaya sita
proeliatum esset, Seres Indique controversiam nunc diremisse dicuntur.
Sushma Swaraj, ministra Indica rerum exterarum, nuperrime nuntiavit
convenisse, ut utraque pars copias suas quam celerrime reciperet. Seres
dixerunt rem gratam esse, quod copiae Indorum se reciperent; tamen fore, ut
milites sui in sua confinii parte vigilias circumirent.
Seres iam antea Indos monuerant, ut copias reciperent, dicentes se terram
suam utique defensuros. Sed in tantis controversiis tamen contigit, ut
colloquia per legatos utriusque partis habita continuarentur.
Discordiae ortae sunt, cum in regione a Seribus vindicata milites Serici
viam munirent. Seres Indis crimini dederunt, quod prohibere vellent, ne via
muniretur.
De alia regione in monte Himalaya sita Seres cum Indis anno MCMLXII
acerrime pugnaverant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|