Annus
2 0 1 7


DE MULTICIPLI MACHINATIONE IN HISPANIA STRUCTA

Plures petitiones maiora damna effecturae jihadistae cogitabant

Hispania.jpg

Iam satis constat petitionem terroristicam Barcinone effectam die XVII mense vertente ab una coniuratione non exortam esse; postquam parvum autocinetum onerarium in multitudinem via Pluviali (Rambla) ambulantem proiectum est quo scelere XIII perierunt, plus centum sauciati, insequenti die in oppido maritimo Cambrils, C kiliometra a Barcinone absenti, quinque jihadistae ascia et cultro armati, autocineto vecti, in praetereuntes apud portum se immiserunt, sed a custodibus publicis necati sunt. Femina graviter vulnerata paulo post mortem obiit. In oppidulo Subirats, a Barcinone CC kiliometra distanti, alia scaena tragica acta est quae epilogus incursus Barcinonis videbatur : occisus est autoraedarius autocineti Younes Abouyaaqoub, unus inter insidiatores qui fugitivus manserat.

Cognitum est gregem jihadistarum XII sociis adulescentibus, inter quos duo paria fratrum, genere Maghrebino, constititisse : octo illorum perisse, quattuor comprehensos esse. Nam unus ex detentis Mohamed Houli Chemlal, qui a iudicibus rogatus cubitoria veste indutus apparuit , coeperat clandestinum consilium aperire.

Quod revelatum est non solum in lucem protulit quot coniuravissent quique essent, sed etiam personam eorum magistri, religiosum Abdel Baki Essati, quocum jihadistae loca et monumenta magni momenti, vel templum Sacrae Familiae, evertendi consilium cepissent; tamen nonnullos socios et ipsum magistrum interisse, cum latibulum apud oppidum Alcanar, CXX vasis gasariis replenum, diruptum resset.

Sed non ad finem perventum est. Novum latibulum ante triduum in villa non longe ab oppido Cambrils repertum est: hic apocha de magna comparatione materiae ad exardescendum facilis aliaque jihadistarum vestigia, incenso loco, superfuerant .

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae