MERKEL INTERPELLATIONES HERDOGANII RECUSATPraeses Herdogan concives monuit ne factionibus Turciae infensis suffragia ferrent
Angela Merkel, cancellaria Germanica, molestissime tulit, quod Recep
Erdogan, praeses Turciae, certamini suffragatorio se interponeret. Omnes
cives, eos quoque, qui natione Turca essent, ius habere magistratus libere
creandi. « Qualescumque interpellationes », inquit, « vehementer recusamus.
»
Erdogan iam antea Turcos, qui in Germania ius suffragandi habent, monuit,
ne in legatis ad conventum foederalem creandis factioni democraticae
sociali neu democratis Christianis neve ipsis “viridibus” suffragarentur,
qui Turciae inimici essent. Quod tantae discordiae inter utramque civitatem
essent ortae, culpam apud neminem esse nisi apud Germanos. Factiones supra
dictas populum contra Turciam sollicitare, ut plures suffragatores
haberent.
Quae dicta ab omnibus acerrime vituperabantur. Sigmar Gabriel, cui res
externae sunt commissae, “Numquam antea factum est”, inquit, “ut quis
liberae rei publicae nostrae tam impudenter interposuerit.” Gabriel
Germanos Turca natione evocavit, ut suffragiis interessent. Erdoganum
civitatem , quae libertate, democratia et iuribus staret , evertere velle.
Etiam Atila Karabörklü, praeses vicarius communionis Turcorum, qui sunt in
Germania, dixit illum civitati dividendae studere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|