Finlandia. Hodie in civitate Turku cruentum facinus perpetratum est. Quidam cultrum manutenens XI homines offendit et duos homines interfecit. Vulnerati homines non perituri esse videntur. Sed difficili in tempestate perversari dicuntur. Ipse sicarius a Militia Civili Finnica comprehensus est. Nonnulli diurnarii tres percussores prolocuti sunt, sed Militia Civilis haec refutavit. Quod maxime homines stupefecit, id est: ipse interfector in actione sua "Allahu Akbar!" oblatravit. Ita, scelus huius diei oppetitio terroristica fuisse videtur. Hoc omne in die commemorationis et veneratoriae oblationis pro necatis hominibus heri Barcinone. Scripsit Andreas Novocomensis
|