DE MIGRANTIBUS SERVANDIS VEL REPELLENDIS Itali auxilium logisticum contra portitores migrantium Libycis offerunt
Cum tot milia migrantium novissimo tempore in portus Italiae Meridionalis
appulsi essent , gubernatio, sub finem mensis Iulii, hortatu praesidis Libyae Serraj, quattuor vel quinque naves, totidem aëronaves, DCC milites
classicos, in aquas Libycas mittere constituit ut custodes maritimos illius
rei publicae adiuvarent. Munus Italorum praesidium logisticum praebere,
Libycorum autem scaphas detinere et in litora viatores in loca acceptionis
reducere, quibus moderatores Ordinis Nationum Unitarum praesint.
Tamen vicarius praesidis Serraj, Fathi Majburi, mandatum Italorum
vehementer reprehendit cum, eius sententia, potestas Libyca laederetur.
Immo dux administrationis Cyrenaicae Khalifa Haftar, cui sedes urbs Tobruk
est, minas belli iactavit. Minister primarius Italorum Paulus Gentiloni missionem
Maris Securi non intermissum iri confirmavit, pacto cum administratione
legitima Libyca certamine contra commercium hominum in Mari Interno.
Eodem fere tempore administratio Italica consilium iniit ut operam
auxiliatorum exquireret . Nam greges non publici (Jugend Rettet cum navi Iuventa, Medici sine fines) a iudicibus
Italicis oppidi Drepani investigantur quod accusati sint se eos adiuvare
qui contra legem, scaphis plerumque non tutis, ad litora Italiae peregrinos
perducunt. Cum auctoritas Italiae vellet corpora eius generis inspicere et
cursum migrantium comprimere, nuper praecepta morum instituit, prope ab
omnibus accepta, quorum praecipua haec sunt: ne ingrediantur in mare
Libycum nisi in gravissimo discrimine et imminenti periculo neve custodum
litora tuentium operae obstent; ne communicent ut discessui cymbarum
migrantes vehentium faveant; accipiant in latus navis, iussu auctoritatis
rei publicae ad quam spectet, per tempus minimum necessarium, vigiles
publicos ut indicia de vectione hominum non legitima requirant.
Res non facile creata est: portitores, Libyci, Itali, greges auxiliatorum
de lucro et coniventia suspecti et innumerabiles migraturi. Quid eveniet, ut verisimile est?
Proelia et lites.
Scripsit Lydia Ariminensis
|