Corea Septentrionalis. Concilium Securitatis Congregationis Nationum Coniunctarum (UN) heri multationes contra nationem comprobavit. Hoc post maximas consultationes cum delegatione Sinensi Civitates Coniunctae Americae adeptae sunt. Nam, aliis sociis Boreocoreanis Sina praestat. Sed demum sanctiones efficientur. Inter quas custodiae in mercatura petrolei, ferri, plumbi, carbonis et piscis erunt. Hoc damnum I biliardi in Oeconomiam Boreocoreanam afferet. Causa fuerunt multarum examina balistica nuclearia, quae et Civitates Coniunctae et Sina ipsa multis in temporibus severe condemnaverunt; qua re ut Dictator ipsa conficere desineret exhortatae sunt.
Ita, Dictator Boreocoreae Kim Jong-Un hodie vindicationes suas contra nationes multantes proiecit: "Milibus partibus maior ultio Boreocoreana futura est." Nihil aliud adhuc a auctoribus latum est. Sed ipsa Corea Septentrionalis, cum "minae maximae Civitatibus Coniunctis, Austrocoreae et Iaponiae", ut Praeses Americanus Donaldus Trump hodie praedixit, videantur, de examinibus nuclearibus non pactura videtur. Scripsit Andreas Novocomensis
|