Annus
2 0 1 7


FRANCOGALLI UXORI PRAESIDIS STATUM SPECIALEM ABNEGANT

Ne primae dominae locum teneat!

macron.jpg

Plus CLXXXIII milia Francogallorum petitione subscripta praesidem Macronem primumque ministrum adierunt, qui prohiberent, ne uxor praesidis locum dominae primae teneret. Theodericus Paulus Valette, auctor petitionis, pictor et „civis activus“, dixit nullam esse causam, cur uxori praesidis pecunia e fisco daretur. Quod quinque fere homines illi praesto essent et securitatem eius praestarent, satis superque esse, praesertim cum administratores rei publicae parsimoniae studere dicerentur.

Simul verbis petitionis ii reiciuntur, qui uxorem Macronis propter sexum offendant. Praeterea de facultatibus eius nullam esse dubitationem.

Sed honestum non esse, si ei status quasi specialis tribueretur, praesertim cum hoc tempore mores in re publica plus quam antea valerent.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae