Annus
2 0 1 7


Italia. Ambrosius Carosio Magistratus Derapanitanus de Congregatione Germanica nomine "Jugend Rettet" pervestigationes egit. Hodie navis "Iuventa", a Congregatione ipsa adhibita, comprehensa est. Nam, homines ipsae navis "Iuventa" auxilii improbi dati publice accusati sunt. Sed publica recusatio contra homines notos nomine permoveri non potuit, "quoniam nautae saepe differunt, quia substituti sunt.", sicut ipse Magistratus declaravit. Accusationes haec: auxilium immigrationi sine permissione et cooperatio negotiatoribus hominum, qui naves et migrantes per maria conducunt. Tria a Magistratu tempora, in quibus auxilium fraude datum est, dicuntur, sed non late patefacta sunt.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae