TRUMP DE VI ADHIBENDA IOCATUS ESSE DICITURPraeses Americanus ad maiorem acerbitatem in comprehensos hortatus est
Nullus fere dies praeterit, quin res mirae e Domo Alba in publicum
proferantur.
Sara Sanders, locutrix praesidis, dixit eum nuperrime „tantummodo esse
iocatum”, cum diceret iis minus parcendum esse, qui a custodibus publicis
comprehenderentur. Trump die Veneris in oratione ad custodes publicos
habita dixerat se probaturum esse, si maior vis in homines comprehensos
adhiberetur. Quae dicta praesidis in Civitatibus Unitis acerrime
vituperabantur. Quin etiam ii, qui custodibus publicis praefecti sunt,
verba illius „iocosa“ reiciunt subditosque suos hortantur, ut legibus
obsequantur.
In Civitatibus Unitis saepissime fit, ut nimia vis adhibeatur in hominibus
comprehendendis. Praecipue homines nigro colore semel atque iterum
vulnerabantur vel etiam necabantur nullo in custodes vindicante.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|