Annus
2 0 1 7


ITALIA ET FRANCOGALLIA INTER SE DE NAVALIBUS DISCREPANT

Francogallia ius comparandi navalia Sancti Nazarii iam maxima parte Italica repetit

Navalia.jpg

Gravissimum ab administratione Italiae consilium reputatur in publicum redigendi navalia oppidi Sancti Nazarii, in provincia Ligeris (Stx France) positi, cum obstet societati Italicae (Fincantieri) quae LXVI partes ex centum iam emerat, pactis condicionibus ex quibus constitum est numerum operariorum salvum fore simulque Francogallorum peritiam (know how). Haec prope Administer oeconomiae praepositus Petrus Paulus Padoan et collega progressioni economiae Carolus Calenda declaraverunt.

Post colloquia biennii vera lis diplomatica exorta est, cum Italia maiores partes, quas Coreani antea habuerunt, societatis Stx sibi vindicet, Francogallia autem ius praecipuum eam acquirendi repetat, quod intra diem XXIX mensis Iulii persequi poterit.

“Postero die Martis Romae Administri Francogallici Le Maire condicioni aures praebebimus, sed hoc iudicio nitemur. Aliter pactiones rumpemus. Nimium nationis studium et nimia tutela domesticarum mercium, Administri Italici una voce inquiunt, commercio inter civitates Europae non favere possunt”.

Quid de re politica liberali et Europae fautrici novi Praesidis Emmanuel Macron? Merumne praeconium pro suffragiis?

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae