Civitates Coniunctae Americae. Heri Consultor Praesidentialis Jared Kushner de ita dictis interventibus Praesidentiae Sarmaticae in Americanum suffragium mensis Ianuarii latum prolocutus est.
Ipse publice declaravit: "Quattuor congressus una cum Sarmatico Praeside et eius comitatum anno MMXVI dum praeconium pro electione cum Praeside futuro Donaldo Trump conducebam. Sed nulla coniuratio conspiratiove fuit. Praeterea, nullum contactum vel necessitudinem cum Russis habuimus."
At ipse monitor nihil de argumento epistulae electronicae per filium Praesidis Trump Sarmaticae administrationi conscriptae sciebat. Ibi, filius Donaldi Trump, nuntios de Hilaria Clinton obtinendi gratia, cum Russis congressionem adhibere pollicitus est. Scripsit Andreas Novocomensis
|