Annus
2 0 1 7


TUMULTUS RECLAMATIONESQUE IN VENETIOLA CONTINUANTUR

Ex pluribus mensibus ingens multitudo regimini praesidis Maduro resistit

Venetiola.jpg

In tota Venetiola ingens hominum multitudo, cum praesidi Maduro reclamaret, operistitio XXIV horarum interfuit. Tumultibus ortis duo cives glandibus necati, plus CLXX comprehensi sunt.

Adversarii regiminis in pluribus urbibus vias intercluserunt, multae tabernae clausae manebant. Quas res nihil fere effecisse Maduro dixit : seditiosos sedem televisionis publicae aggressos a militibus operariisque repulsos esse. Auctores operistitii in carcerem se daturum Maduro praenuntiavit: “Omnes ‘territores fascisticos’” , inquit, “in vincula conici iussi.”

Adversarii praesidis, qui populum ad operistitium evocaverunt, ex pluribus mensibus cottidie fere regimini reclamant. In proeliis cum custodibus publicis gestis eo tempore centum fere homines perierunt. Maduro in III.Kal. Aug. suffragia constituit ad conventum nationalem creandum: quamobrem timent ii, qui regimini oppositi sunt, ne nova rei publicae constitutione potestas praesidis factionisque socialisticae augeatur.

Postquam Maduro anno MMXIII vix aegreque praeses factus est, res oeconomicae ingravuerunt cum pretio petrolei minuto tum re publica parum diligenter administrata. E suffragiis anno MMXV habitis partes oppositae victrices exierunt, quae tamen a praeside exinde neglegebantur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae