Annus
2 0 1 7


Panormus. Die XIII ante Kalendas Augustas anno MXMXCII. Paulus Borsellino iudex, ut amicus eius Iohannes Falcone, a grege mafioso interfectus est. Ante duos menses ipse Iohannes Falcone, collega sociusque eius propinquissimus in magistratura iudiciali, per ipsam congregationem mafiosam necatus. Duo ipsi maxime iudicum contra mafiosos scelestos pugnaverunt. Hodie, annis XXV transitis, nomina mandatorum sicariorumque ignota sunt. "Veritas familiae magistratus nobis praebenda est. Non quod ad iustitiam obtinuendam licuisset effectum est." Cras concelebratio magna in civitate omni erit. Hoc maximi momenti post actiones turpes horum dierum contra simulacra iudicum.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae