Hamburgum. His diebus maximus concursus Primorum Ministrorum et Praesidum nationum "Magni XX Gregis" efficitur.
Iam in die primo congressionis Praesides Americanus Donaldus Trump et Sarmaticus Vladimirus Putin longum per tempus disputaverunt. Sed in tempore prandii illius diei ipse Donaldus Trump in medio pasti assurgit et singulus prope Praesidem Russum adsidet. Praeses Americanus enim denuo Praeside Putin colloqui cupiebat, sed fusius privatiusque.
Interim, notitiae de impedimento Praesidis Trump a continente Americano oblatae sunt. Computationibus "Insituti Polling" Universitatis Monmouth tractis, Praesidis Trump impedimenti opportunitas pro bono nationis decerpenda multis videtur: etiam a pluribus quam Praesidis Ricardus Nixon anno MXMLXXIV, qui igitur eiuravit. Illo tempore XXXIV per centum factionis democraticae impedimentum Praesidis Nixon auspicavit: hodie LXX Praesidis Trump intersaeptionem et abiuram desiderant. Scripsit Andreas Novocomensis
|