Annus
2 0 1 7


ERDOGAN PER TELEPHONUM CIVIBUS GRATULATUR

Nocte anniversarii de seditione oppressa privati cives inopinate vocem praesidis audiverunt

turchia.jpg

Turci, qui nocte superiore telephono suo mobili utebantur, inopinatam praesidis vocem audierunt, qui se ipse reti inseruerat. In actis diurnis “Hürriyet Daily News” Solis die nuntiatum est illos numero electo non signum conexionis liberae audivisse, sed nuntium praesidis, qui popularibus suis de seditione unum abhinc annum oppressa gratularetur. Causa fuit dies seditionis anniversarius, qui nunc “dies democratiae et unitatis” appellatur. His verbis Erdogan cives adiit : “Ut praeses vester Idibus Iuliis vobis gratulor de die democratiae atque unitatis nationalis. Martyris veniam precor, heroibus salutem.” Post haec demum verba conexio effecta est.

Eius modi nuntius numquam antea audiebatur. Sententiae civium inter se differunt: cum asseclae praesidis illum nuntium probarent, adversarii praesidem vituperaverunt, quod colloquiis privatis se immisceret.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae