Annus
2 0 1 7


NUM MILLIO PROFUGORUM QUOTANNIS IN EUROPAM DISTRIBUENTUR?

Immigrationem consilio Georgii Soros fieri Orbán persuasum habet

Soros.jpg

Victori Orbán, primo ministro Hungariae, persuasum est Unionem Europaeam consilium Georgii Soros perficere, quo una quotannis millio “profugorum” in Europam transferretur. Illi esse propositum, ut magistratus Europaei instituerentur, quibus prohiberetur, ne diutius singulae civitates decernere possent, quot profugos apud se acciperent.

Sed omnes fere Europaeos in eo iam consentire, quod consilia Hungarorum, quatenus pertineant ad profugos accipiendos, falsa non esse. Neminem fere esse eorum, qui suam regerent civitatem, quin in secretis saltem colloquiis sibi assentiretur. Tamen, cum in sententiis divulgandis ii adhuc praevalerent, qui liberalitatem quandam in ea re sequerentur, saepe fieri, ut illi aliter agerent atque sentirent. Sed pro certo se habere res mutatum iri. In tanto numero eorum, qui in Italiam confluerent, se plures exspectare, qui „collegio“ suo (scil. eorum, qui immigrationem cohibere vellent) se adiungerent.

Praeterea Orbán questus est Muammarem Gaddafi, dictatorem Libyae, anno MMXI deiectum esse, quo regnante nulla hominum multitudo mare Mediterraneum transisset pactione inter Libyos et Italos facta. Licet Libya “democratia perfecta” non fuisset, tamen insaniae esse Europaeos , quidquid sibi ipsis sanctum videretur, ab exteris quoque poscere civitatibus ; quas , ubi coercerentur, labefactari.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae